# Codex 1.1.1498-1514

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.1498-1.1.1514. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.1498

CJ.1.54.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Id quoque observandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personae, si ad id continuatio peccati impulerit, trinae tantum in annum condemnationis sub praestituta summa severitas exseratur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>
CJ.1.54.6.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Quod si quis praedictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restituionem, fisco vero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multae nomine inflixerit, retinebitur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>
CJ.1.54.6.5: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est depraedationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quae coerceri severius convenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>
CJ.1.54.6.6: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec putent factu facile esse, ut aut praecipiti persuasione condemnet quem culpa non ingravat, aut erubescenda varietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>
CJ.1.55.0. De defensoribus civitatum.
CJ.1.55.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum, qui per fugam fuerit elapsus, vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas. ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. * valentin. et valens aa. senecae defensori. * <a 365 d. v k. iul. tyrici valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.1.55.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Defensores civitatum non ex decurionum seu cohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368? 370? 373? d. iii non. nov. isdem conss. >
CJ.1.55.3: Imperatores Valentinianus, Valens
Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii, id est defensoris locorum, beneficio fruatur, ut apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad senatum. * <a 373 d. iiii id. aug. hierapoli valentiniano et valente aa. utrisque iiii conss.>
CJ.1.55.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma et tempus quinquennii spatii metiendum: scilicet ut imprimis parentis vicem plebi exhibeas, descriptionibus rusticos urbanosque non patiaris adfligi, officialium insolentiae, iudicum procacitati salva reverentia pudoris occurras, ingrediendi, cum voles, ad iudicem liberam habeas facultatem, superexigendi damna vel spolia plus petentium ab his, quos liberorum loco tueri debes, excludas, nec patiaris quicquam ultra delegationem solitam ab his exigi, quos certum est nisi tali remedio non posse reparari. * grat. valentin. et theodos. aaa. theodoro defens. civitatis.* <a 385 d. xi non. ian. constantinopoli arcadio et bautone conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
