Latin
Book 1, lines 1.1.197-1.1.211
Justinian, Codex 1.1.197-211
Not analysed yet
CJ. 1. 2. 14. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Ea enim, quae ad beatissimae ecclesiae iura pertinent vel posthac forte pervenerint, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta convenit venerabiliter custodiri, ut, sicut ipsa religionis et fidei mater perpetua est, ita eius patrimonium iugiter servetur illaesum. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 3: Imperatores Leo, Anthemius
Sane, si haec nostrae perennitatis statuta audaci spiritu et mente sacrilega quisquam oeconomorum vel hominum temeranda crediderit, ipse quidem, qui protervo ausu ecclesiastica praedia donationis vel emptionis seu commutationis aut cuiuscumque contractus alterius nomine nisi eo quo nunc statuimus adquirere vel habere temptaverit, omnem huiusmodi fructum propriae temeritatis amittat: et pretia quidem et munera, quae eius rei gratia data fuerint oeconomo seu aliis quibuscumque personis, ecclesiae lucris et commodis adquirantur. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 4: Imperatores Leo, Anthemius
Praedia autem et in his omnia constituta ab ipsis clericis et temporalibus oeconomis cum fructibus seu pensionibus et accessionibus totius medii temporis vindicentur, ut tamquam penitus a nullo empta vel vendita teneantur, quia ea, quae contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 5: Imperatores Leo, Anthemius
Oeconumus autem, qui hoc fecerit, immo fieri passus fuerit vel in quacumque prorsus huiusmodi venditione seu donatione vel commutatione nisi ea quam praesenti lege concedimus, postremo in quacumque alienatione consenserit, commissa sibi oeconomatus administratione privetur deque bonis eius quodcumque exinde incommodum ecclesiae contigerit reformetur heredesque eius et successores ac posteri super hoc facto sive consensu competenti ab ecclesiasticis actione pulsentur: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 6: Imperatores Leo, Anthemius
His tabellionibus, qui huiusmodi contractuum vetitorum ausi fuerint instrumenta conscribere, irrevocabilis exilii animadversione plectendis: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 7: Imperatores Leo, Anthemius
His quoque iudicibus vel ius gestorum habentibus, qui huiusmodi donationum vel contractuum gesta confecerint, dignitatis propriae et bonorum omnium spoliatione damnandis. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 8: Imperatores Leo, Anthemius
Sane ne omnis religiosis oeconomis provisionis commodae via et occasio venerandis ecclesiis profutura videatur exclusa, id, quod utile plerumque iudicatur, cautelae observatione necessario procedere concedimus. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss. >
CJ. 1. 2. 14. 9: Imperatores Leo, Anthemius