Latin
Book 1, lines 1.1.225-1.1.236
Justinian, Codex 1.1.225-236
Not analysed yet
CJ. 1. 2. 21. 2: Imperator Justinianus
Nam si necessitas fuerit in redemptione captivorum, tunc et venditionem praefatarum rerum divinarum et hypothecam et pignorationem fieri concedimus, cum non absurdum est animas hominum quibuscumque causis vel vestimentis praeferri: hoc obtinente non solum in futuris negotiis, sed etiam in iudiciis pendentibus. <a 529 >
CJ. 1. 2. 22pr. : Imperator Justinianus
Sancimus res ad venerabiles ecclesias vel xenones vel monasteria vel ptochotrophia vel brephotrophia vel orphanotrophia vel gerontocomia vel si quid aliud tale consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate sive inter vivos sive mortis causa sive in ultimis voluntatibus habita lucrativorum inscriptionibus liberas immunesque esse: lege scilicet, quae super huiusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica vel aliarum domuum, quae piis consortiis deputatae sunt, suum vigorem pietatis intuitu mitigante. cur enim non faciamus discrimen inter res divinas et humanas, et quare non competens praerogativa caelesti favori conservetur? *iu st. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani. >
CJ. 1. 2. 22. 1: Imperator Justinianus
Quae oportet non solum in casibus, quos futurum tempus creaverit, sed etiam in adhuc pendentibus et iudiciali termino vel amicali compositione necdum sopitis obtinere. <a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani. >
CJ. 1. 2. 23pr. : Imperator Justinianus
Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus, si quis aliquam reliquerit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis ecclesiis sive venerabilibus xenonibus vel ptochiis vel monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel gerontocomiis nec non iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit longaeva exactio nulla temporis solita praescriptione coartanda. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 1. 2. 23. 1: Imperator Justinianus
Sed et si in redemptione captivorum quaedam pecuniae vel res relictae vel legitimo modo donatae sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 1. 2. 23. 2: Imperator Justinianus
Et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi. sed ne videamur in infinitum hanc extendere, longissimum vitae hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi centum annorum curricula excesserint: tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >