# Codex 1.1.250-267

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.250-1.1.267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.250

CJ.1.3.2.2: Imperator Constantius
Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas atque omnis molestia conquiescat. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.3: Imperator Constantius
Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates atque substantiae. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.2.4: Imperator Constantius
Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii immunes semper ab huiusmodi muneribus perseverent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.1.3.3: Imperator Constantius
De his clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ab ipsis possidentur, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium translationesque faciendas recognoscere iubemus. * constantius a. ad taurum pp. * <a 360 data epistula prid. k. iul. mediolano constantio a. x et iuliano c. iii conss.>
CJ.1.3.4pr.: Imperator Constantius
Officiales rationales, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad clericatus honorem putaverint transeundum, ad priorem condicionem retrahantur. * constantius a. ad taurum pp. * <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
CJ.1.3.4.1: Imperator Constantius
Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitae studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
CJ.1.3.4.2: Imperator Constantius
Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi: si vero propinquorum necessitudo defuerit, geminae portiones officiis in quibus militant relinquantur, portione tertia tantummodo retenta. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
CJ.1.3.5: Imperator iovianus
Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena ferietur. * iovianus a. secundo pp. * <a 364 d. xi k. mart. antiochiae ioviano a. et varroniano conss.>
CJ.1.3.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Presbyteros diaconos subdiaconos atque exorcistas et lectores, ostiarios etiam personalium munerum expertes esse praecipimus. * valens grat. et valentin. aaa. ad cataphronium. * <a 377 d. iii non. mart. gratiano a. iiii et merobaude conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
