# Codex 1.1.268-281

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.268-1.1.281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.268

CJ.1.3.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nec honore nec legibus episcopus ad testimonium flagitatur. item dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet: nam et persona oneratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pars act. hab. in s. consist.* <381 syagrii et eucherii vv. clariss. conss. die iv k iul. constantinopoli.>
CJ.1.3.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. paulino praef. augustali.* <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
CJ.1.3.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. multo magis etenim poena sunt digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est, occulto inveniuntur in crimine. <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
CJ.1.3.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nulla nisi emensis sexaginta annis secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 390 d. xi k. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.1.3.10pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultu locoque importet iniuriae, quod geritur , a provinciae rectoribus animadvertatur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.10.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit: sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.3.10.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, praesides provinciarum etiam militari auxilio per publicas litteras appetito competentem vindicatam tali excessui imponere non morentur. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
