# Codex 1.1.316-329

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.316-1.1.329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.316

CJ.1.3.22.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praeterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
CJ.1.3.23: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quoniam venerabilis recordationis flavianus huius almae urbis episcopus cum venerabili synodo innumerabilium paene sacerdotum, qui chalcedone convenerunt, tanto ac tali decoratus est testimonio, ut eutyches, qui contra senserat, cum scelaeratis dictis suis ab omnibus uno ore damnaretur, aboleatur quidem eutychetis damnosa memoria, flaviani autem laudabilis recordatio reveletur. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. constantinopoli pridie nonas iulias sporacio cons.>
CJ.1.3.24: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Id, quod pauperibus testamento vel codicillis relinquitur, non ut incertis personis relictum evanescat, sed modis omnibus ratum firmumque consistat. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. viii k. mai. anthemio cons.>
CJ.1.3.25pr.: Imperator Marcianus
Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimae tuae sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1: Imperator Marcianus
Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quae sub viro religioso antistite huius inclitae urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimae huius urbis ecclesiae oeconomum vel defensorem praebeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1a: Imperator Marcianus
Ipse vero reverentissimus oeconomus almae huius urbis ecclesiae lite pulsatus fideiussorem pro se non praebeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suae committatur. <a 456 ? d........ >
CJ.1.3.25.1b: Imperator Marcianus
Quod si lis diversorum ( excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quae agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur. <a 456 ? d........ >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
