Latin
Book 1, lines 1.1.366-1.1.373
Justinian, Codex 1.1.366-373
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 31. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Huiusmodi autem pium atque religiosum officium pro tempore orphanotrophos ita peragere convenit, ut minime ratiociniis tutelaribus seu curationibus obnoxii sint. grave enim atque iniquum est callidis quorundam, si ita contigerit, machinationibus eos vexari, qui propter timorem dei a parentibus atque substantiis destitutos minores sustentare ac velut paterna adfectione educare festinant. <a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Omnes, qui ubicumque sunt vel posthac fuerint orthodoxae fidei sacerdotes et clerici, cuiuscumque gradus sunt, monachi quoque in causis civilibus ex nullius penitus maioris minorisve sententia iudicis ad extranea iudicia pertrahantur aut provinciam vel locum aut regionem quam habitant exire cogantur. nullus eorum ecclesias vel monasteria propria, quae religionis intuitu habitant, relinquere miserabili necessitate iubeatur, sed apud suos iudices ordinarios, hoc est provinciarum rectores, locis quibus degunt et ecclesiarum ministeriis obsecundant, omnium contra se agentium suscipiant actiones, ut his saltem horis atque temporibus, quibus religiosos viros a turbulenta observatione praetorii vacare contigerit cumque eos ad tempus petitorum intentio calumniosa laxaverit, ad sua se monasteria et venerabiles ecclesias conferentes sapienti animo, precatione sollicita faciliusque de proximo sacrosanctis altaribus obsecundent in suis laribus et domiciliis constituti. *leo et anthem. aa. erythrio pp. *<a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 1: Imperatores Leo, Anthemius
In hac autem regia urbe si quando cuiuscumque rei causa episcopos vel presbyteros ceterosque clericos, qui sacrosanctis ecclesiis obsequuntur, sive monachos ex aliis quibuscumque provinciis contigerit reperiri, quos tamen in litem quisquam vocare voluerit, in nullo alio sit licitum memoratos cuiquam pulsare iudicio, nisi in tuae sublimatis dumtaxat examine, ubi eis et beatitudinis honor debitus reservetur et oratorum adfluens in defensionibus copia large praestetur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >
CJ. 1. 3. 32. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Praeterea cum in provinciis ex eius qui regit provinciam fuerint sententia vel interlocutione conventi sive illi sacerdotes seu cuiuscumque gradus clerici sive monachi habeantur, dummodo approbentur orthodoxi, qui in propriis causis contractibusve pulsantur non alios quam ecclesiae propriae defensores seu quos oeconomos appellant fideiussores praebeant, ne, dum exsecutoris pertinax et avara protervitas extraneos fideiussores flagitat, multiglex innoxiae paupertati infligatur incommodum. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons. >