Latin
Book 1, lines 1.1.414-1.1.425
Justinian, Codex 1.1.414-425
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 48. 6: Imperator Justinianus
Sin autem nullus xenon in civitate inveniatur, tunc secundum de captivis sanctionem pro tempore oeconomus sacrosanctae ecclesiae vel episcopus hereditatem accipiat et sine falcidiae ratione pauperibus, qui in civitate sunt vel penitus mendicantes vel alia sustentatione egentes, eaedem pecuniae distribuantur. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 7: Imperator Justinianus
Haec tamen omnia locum habere sancimus, quando non certi xenonis vel certi ptochii vel certae ecclesiae nominatio a testatore subsecuta est, sed incertus est eius sensus. sin autem in personam certam vel in certam venerabilem domum respexit, ei tantummodo hereditatem vel legatum competere sancimus, nulla falcidia nec in hac parte intercedente. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 8: Imperator Justinianus
In omnibus autem hiusmodi casibus caelestes iracundias sacrosanctarum rerum administratores expectent, si qualecumque lucrum ex huiusmodi gubernationibus sibi adquisierint vel si hoc committi ab alio senserint et non gravissima poena et interminatione quod perperam factum est studeant corrigere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 49pr. : Imperator Justinianus
Cum lege leoniana viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis peculium habere quasi castrense concessum est, eo addito, ut in ipso testari possint, dubitabatur, si huiusmodi testamenta debent de inofficiosi querella expugnari, cum de omnibus personis, quae huiusmodi peculia meruerunt, eadem fuerat quaestio exorta. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae. >
CJ. 1. 3. 49. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis, qui tale peculium (id est quasi castrense) possident, super his tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges tamen elogia licere, quod ex leoniana constitutione descendit, sed etiam eorum ultimas voluntates, super his tantummodo habitas, de inofficiosi querellae minime subiacere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae. >
CJ. 1. 3. 50pr. : Imperator Justinianus
Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori praescriptione propter sacerdotii praerogativam, sancimus non licere ei adversus sua pacta venire et contrahentes decipere, cum regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc. >