# Codex 1.1.426-439

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.426-1.1.439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.426

CJ.1.3.50.1: Imperator Justinianus
Quam generalem legem in omnibus casibus obtinere sancimus, qui necdum per iudicialem sententiam vel amicalem conventionem sopiti sunt. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.1.3.51pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus omnes viros reverentissimos episcopos nec non presbyteros seu diaconos et subdiaconos et praecipue monachos, licet non sint clerici, immunitatem ipso iure omnes habere tutelae sive testamentariae sive legitimae sive dativae: et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi et muti et surdi et aliarum personarum, quibus tutores vel curatores a veteribus legibus dantur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.51.1: Imperator Justinianus
Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sancimus, qui ad sacrosanctas ecclesias vel monasteria permanent, non devagantes neque circa divina ministeria desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut aliis omnibus derelictis dei omnipotentis inhaereant ministeriis. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.51.2: Imperator Justinianus
Et hoc non solum in vetere roma vel in hac regia civitate, sed in omni terra, ubicumque christianorum nomen colitur, obtinere sancimus. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.1.3.53pr.: Imperator Justinianus
Raptores virginum vel viduarum vel diaconissarum, quae deo fuerint dedicatae, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos fuisse decernimus, quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.1: Imperator Justinianus
Qui itaque huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus sanctimonialium virginum vel viduarum vel diaconissarum aut earum consanguineis vel tutoribus seu curatoribus, convicti interficiantur. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.1.3.53.2: Imperator Justinianus
Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per illyricum quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus aegypti et vicarii et proconsules et nihilo minus viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordines iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
