Latin
Book 1, lines 1.1.452-1.1.463
Justinian, Codex 1.1.452-463
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 54. 3: Imperator Justinianus
Unde per praesentem legem in perpetuum valituram iubemus, ut, si quis sponsus vel sponsa desideraverit saeculi istius vitam contemnens in sanctimonialium conversatione vivere, sponsus quidem omnia, quae arrarum nomine futuri causa coniugii dedisset, sine ulla imminutione recipiat, sponsa autem non duplum, sicut hactenus, sed hoc tantum sponso restituat, quod arrarum acceperat nomine, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse. <a >
CJ. 1. 3. 54. 4: Imperator Justinianus
Nam et maritis et uxoribus qui saeculo renuntiant iam anteriore lege a nobis provisum est, ut, sive maritus sive uxor religionis causa a coniugio recesserit et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas vel pro dote vel ante nuptias donatione praestiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere. <a >
CJ. 1. 3. 54. 5: Imperator Justinianus
Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse iudicamus, ut, si quis in parentium potestate constitutus vel constituta vel forsitan huiusmodi iure absolutus vel absoluta elegerit se vel monasterio vel clero sociare et reliquum vitae suae tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus vel easdem personas quocumque modo abstrahere vel propter hanc tantummodo causam quasi ingratum a sua hereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam sive per scripturam sive alio legitimo modo conficiant, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem amplius voluerit largiri, hoc eius voluntati concedimus. <a >
CJ. 1. 3. 54. 6: Imperator Justinianus
Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentium substantiam heredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant: nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando, sive soli sive cum aliis ad successionem vocantur. <a >
CJ. 1. 3. 54. 7: Imperator Justinianus
Huius perpetuae nostrae legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. nam si qui eorum, de quibus praesentem legem posuimus, sanctimonialem vitam elegerint, ad saecularem autem conservationem remeaverint, iubemus omnes eorum res ad iura eius ecclesiae vel monasterii a quo recesserint pertinere. <a >
CJ. 1. 3. 54. 8: Imperator Justinianus
His ita dispositis repetita lege iubemus, ut nullus iudaeus vel paganus vel haereticus servos christianos habeat. quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos modis omnibus liberos esse secundum anteriorem nostrarum legum tenorem. <a >