# Codex 1.1.464-478

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.464-1.1.478. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.464

CJ.1.3.54.9: Imperator Justinianus
In praesenti autem hoc amplius decernimus, ut, si suis de praedictis iudaeis vel paganis vel haereticis habuerit servos nondum catholicae fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et praedicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicae ecclesiae sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex praesenti lege eripiantur: et eos tam iudices provinciarum quam sacrosanctae ecclesiae defensores nec non beatissimi episcopi defendant, nihil pro eorum pretio penitus accipientibus dominis. <a >
CJ.1.3.54.10: Imperator Justinianus
Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem reducere illos, qui eos ad fidem orthodoxam praecesserunt: sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis subiacebit. <a >
CJ.1.3.54.11: Imperator Justinianus
Haec igitur omnia, quae pietatis intuitu nostra sanxit aeternitas, omnes iudices et religiosissimi antistites sive africanae dioeceseos, in qua maxime huiusmodi vitia frequentari cognovimus, sive aliarum provinciarum naviter et studiosissime observare procurent. nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed et capitis supplicio ferientur. <a >
CJ.1.4.0. De episcopali audientia et de diversis capitulis, quae ad ius curamque et reverentiam pontificalem pertinent.
CJ.1.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, ne commodum mercandi videantur excedere, christianos, quibus verus cultus est, adiuvare pauperes et positos in necessitate provideant. * valentin. et valens aa. ad iulianum com. orientis. * <a 364 d. xv k. mai. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.1.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. * valentin. et valens aa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>
CJ.1.4.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nemo deinceps tardiores fortassis adfatus nostrae perennitatis expectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus. ubi primum dies paschalis extiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. neoterio pp. * <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>
CJ.1.4.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur, animadvertimus. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
