# Codex 1.1.479-492

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.479-1.1.492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.479

CJ.1.4.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? quis adultero vel stupri vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? quis non raptorem virginis in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius? <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>
CJ.1.4.3.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sinit: patiatur tormenta veneficus, maleficus, adulterator violatorque monetae: homicida et parricida quod fecit semper expectet: reus etiam maiestatis de domino, adversus quem talia molitus est, veniam sperare non debet. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>
CJ.1.4.3.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
His ergo tali quoque sub absolutione damnatis indultum nostrae serenitatis eo praecepti fine concludimus, ut remissionem veniae crimina nisi semel commissa non habeant, ne in eos liberalitatis augustae referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius quam consuetudini deputarunt. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>
CJ.1.4.4: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Mimae et quae lidibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu earum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii k. iul. heracleae arcadio a. iii et honorio a. ii conss.>
CJ.1.4.5: Imperatores Arcadius, Honorius
Archigerontes et dioecetae ergasiotanorum non nisi christiani dirigantur. quod officium tuum sollicite observet excubiis. * arcad. et honor. aa. gennadio praef. augustali. * <a 396 d. non. febr. constantinopoli pp. alexandriae eutycheo arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.1.4.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere, sed reos ad locum poenae sub prosecutione pergentes nullus teneat aut defendat. * arcad. et honor. aa. rufino pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.1.4.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Sed sciat se cognitor triginta librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos, nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum aut monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro arbitrio mox severior ultio procedat. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
