Latin
Book 1, lines 1.1.493-1.1.506
Justinian, Codex 1.1.493-506
Not analysed yet
CJ. 1. 4. 6. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populos christianae religionis doctrinae insinuatione moderantur, ex his, quae fieri hac lege prohibuimus a monachis perpetratum esse cognoverint nec vindicaverint. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 4. 6. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 4. 7: Imperatores Arcadius, Honorius
Si qui ex consensu apud sacrae legis antistitem litigare voluerint, non vetabuntur, sed experientur illius (in civili dumtaxat negotio) arbitri more residentis sponte iudicium. quod his obesse non poterit nec debebit, quos ad praedicti cognitoris examen conventos potius afuisse quam sponte venisse constiterit. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d. vi k. aug. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 4. 8: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus elegerint, eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris referre necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. per iudicium quoque officia, ne sit cassa episcopalis cognitio, definitioni exsecutio tribuatur. *arcad. honor. et theodos. aaa. theodoro pp. *<a 408 d. id. dec. basso et philippo conss. >
CJ. 1. 4. 9pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Iudices dominicis diebus productos reos e custodia carcerali videant interrogent ,ne his humanitas clausis per corruptos carcerum custodes negetur: victualem substantiam non habentibus faciant ministrare libellis duobus aut tribus diurnis vel quot existimaverint commentarienses decretis, quorum sumptibus proficiant alimoniae pauperum: quos ad lavacrum sub fida custodia duci oportet. *honor. et theodos. aa. caeciliano pp. *<a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 4. 9. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Multa iudicibus viginti librarum auri et officiis eorum eiusdem ponderis constituta, ordinibus quoque trium librarum auri multa proposita, si saluberrima statuta contempserint. nec deerit antistitum christianae religionis cura laudabilis, quae ad observationem constituti iudicis hanc ingerat monitionem. <a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 4. 10pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Mathematicos, si non parati sint codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis catholicae religionis cultui fidem tradere numquam ad errorem praeteritum redituri, non solum urbe roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus. *honor. et theodos. aa. caeciliano pp. *<a 409 d. k. febr. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. >