Latin
Book 1, lines 1.1.519-1.1.530
Justinian, Codex 1.1.519-530
Not analysed yet
CJ. 1. 4. 16: Imperatores Leo, Anthemius
Si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae et post arras sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter religionis diversitatem recusaverit, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare. si vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas talis causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur. quod simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus. *leo et anthem. aa. erythrio pp. *<a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 1. 4. 19: Imperator Anastasius
Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione ,praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. *anastas. a. eustathio pp. *<a 505 d. xiii k. mai. sabiniano et theodoro conss. >
CJ. 1. 4. 21pr. : Imperator Justinianus
Si praesens quidem sit, qui pecuniam numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem eidem non numeratae pecuniae mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire et per eos manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 1. 4. 21. 1: Imperator Justinianus
Quod si non sit alius administrator civilis vel militaris vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam damus et per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 1. 4. 21. 2: Imperator Justinianus
Quod etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere receptum est. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 1. 4. 24: Imperator Justinianus
Nemini licere volumus, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus eitus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus (cum quadam distinctione) eos tollere: sed nullo discrimine habito ii, qui ab huiusmodi hominibus educati vel nutriti vel aucti sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quae habuerint, quo modo voluerint, transmittant. haec observantibus non solum praesidibus provinciarum, sed etiam viris religiosissimis episcopis. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >