# Codex 1.1.531-540

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.531-1.1.540. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.531

CJ.1.4.27pr.: Imperator Justinianus
De creationibus curatorum, qui furiosis utriusque sexus dantur, necesse nobis visum est constituere, quemadmodum eas celebrari oportet. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.1.4.27.1: Imperator Justinianus
Et si quidem pater curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in provinciis apud praesides earum, praesente eis tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, actis intervenientibus, tactis sacrosanctis scripturis depromat omnia se recte cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae non utilia esse existimaverit: et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium, ad similitudinem tutorum et adulti curatorum. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.1.4.27.2: Imperator Justinianus
Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote adgnatum vocaverit vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates creatio procedat, ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominatio eius procedat. sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.1.4.27.3: Imperator Justinianus
Creatione omnimodo sacrosanctis scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.1.4.28: Imperator Justinianus
Tam dementis quam furiosi liberi cuiuscumque sexus possunt legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis statuenda, praesentibus tam curatoribus dementis quam furiosi nec non his, qui ex genere eorum nobiliores sunt, ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento praegravetur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
