Latin
Book 1, lines 1.1.702-1.1.715
Justinian, Codex 1.1.702-715
Not analysed yet
CJ. 1. 9. 8. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eorum etiam sententias iudices exsequantur, tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi. <a 398 d. iii non. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 1. 9. 9: Imperatores Arcadius, Honorius
Nemo exterus religionis iudaeorum iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur. iustum est enim sua cuique committere. itaque rectores provinciarum vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent. quod si quis sumere sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, eum velut aliena appetentem supplicio coercere festinent. *arcad. et honor. aa. ad iudaeos. *<a 396 d. iii k. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 1. 9. 10: Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque ex iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 399 d. iii k. ian. theodoro cons. >
CJ. 1. 9. 11: Imperatores Honorius, Theodosius
Iudaeos quodam festivitatis suae sollemni aman ad poenae quondam recordationem incendere et sanctae crucis adsimulatam speciem in contemptu christianae fidei sacrilega mente exurere provinciarium rectores prohibeant, ne locis suis fidei nostrae signum immisceant, sed ritus suos citra contemptum christianae legis retineant, amissuri sine dubio permissa hactenus, nisi ab illicitis temperaverint. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 408 d. iiii k. iun. constantinopoli basso et philippo conss. >
CJ. 1. 9. 12pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Caelicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicavit. ii, nisi ad dei cultum venerationemque christianam conversi fuerint, his legibus ,quibus praecipimus haereticos adstringi, se quoque noverint attinendos. *honor. et theodos. aa. iovio pp. *<a 409 d. k. april. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 9. 12. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Aedificia autem eorum, quae nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. certum est enim, quidquid a fide christianorum discrepat, legi christianae esse contrarium. <a 409 d. k. april. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 1. 9. 13: Imperatores Honorius, Theodosius
Die sabbato ac reliquis sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus (ita tamen, ut nec illis detur licentia eodem die christianos orthodoxos convenire, ne christiani forte ex interpellatione iudaeorum ab officialibus praefatis diebus aliquam sustineant molestiam), cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere. *honor. et theodos. aa. iohanni pp. *<a 412 d. vii k. aug. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. >