Latin
Book 1, lines 1.1.806-1.1.816
Justinian, Codex 1.1.806-816
Not analysed yet
CJ. 1. 14. 0. De legibus et constitutionibus principum et edictis.
CJ. 1. 14. 1: Imperator Constantinus
Inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. *constant. a. septimio basso pu. *<a 316 d. iii non. dec. sabino et rufino conss. >
CJ. 1. 14. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quae ex relationibus vel suggestionibus iudicantium per consultationem in commune florentissimorum sacri nostri palatii procerum auditorium introducto negotio statuimus vel quibuslibet corporibus aut legatis aut provinciae vel civitati vel curiae donavimus, nec generalia iura sint, sed leges fiant his dumtaxat negotiis atque personis, pro quibus fuerint promulgata, nec ab aliquo retractentur: notam infamiae subituro eo, qui vel astute ea interpretari voluerit vel impetrato impugnare rescripto, nec habituro fructum per subreptionem eliciti: et iudices, si dissimulaverint vel ulterius litigantem audierint vel aliquid allegandum admiserint vel sub quodam ambiguitatis colore ad nos rettulerint, triginta librarum auri condemnatione plectendi sunt. *theodos. et valentin. aa. ad senatum. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 1. 14. 3pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Leges ut generales ab omnibus aequabiliter in posterum observentur, quae vel missa ad venerabilem coetum oratione conduntur vel inserto edicti vocabulo nuncupantur, sive eas nobis spontaneus motus ingesserit sive precatio vel relatio vel lis mota legis occasionem postulaverit. nam satis est edicti eas nuncupatione censeri vel per omnes populos iudicum programmate divulgari vel expressius contineri, quod principes censuerunt ea, quae in certis negotiis statuta sunt similium quoque causarum fata componere. *theodos. et valentin. aa. ad senatum. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. Conss. >
CJ. 1. 14. 3. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed et si generalis lex vocata est vel ad omnes iussa est pertinere, vim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio iudicantes protulimus vel postea proferemus, non in commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt civitatibus vel provinciis vel corporibus, ad generalitatis observantiam pertinentibus. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. Conss. >
CJ. 1. 14. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Digna vox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. et re vera maius imperio est submittere legibus principatum. et oraculo praesentis edicti quod nobis licere non patimur indicamus. *theodos. et valentin. aa. ad volusianum pp. *<a 429 d. iii. id. iun. ravennae florentio et dionysio conss. >