# Codex 1.1.817-828

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.817-1.1.828. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.817

CJ.1.14.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Non dubium est in legem committere eum, qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem: nec poenas insertas legibus evitabit, qui se contra iuris sententiam scaeva praerogativa verborum fraudulenter excusat. nullum enim pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.1.14.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod ad omnes etiam legum interpretationes tam veteres quam novellas trahi generaliter imperamus, ut legis latori, quod fieri non vult, tantum prohibuisse sufficiat, cetera quasi expressa ex legis liceat voluntate colligere: hoc est ut ea quae lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, licet legis lator fieri prohibuerit tantum nec specialiter dixerit inutile esse debere quod factum est. sed et si quid fuerit subsecutum ex eo vel ob id, quod interdicente lege factum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.1.14.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Secundum praedictam itaque regulam, quam ubique servari factum lege prohibente censuimus, certum est nec stipulationem eiusmodi tenere nec mandatum ullius esse momenti nec sacramentum admitti. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.1.14.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod favore quorundam constitutum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum nolumus inventum videri. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. k. aug. theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.1.14.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore adhuc pendentibus negotiis cautum sit. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.Et cons. design. * <a 440 d. non. april. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.1.14.8pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Humanum esse probamus, si quid de cetero in publica vel in privata causa emerserit necessarium, quod formam generalem et antiquis legibus non insertam ecat , id ab omnibus antea tam proceribus nostri palatii quam gloriosissimo coetu vestro, patres conscripti, tractari et, si universis tam iudicibus quam vobis placuerit, tunc allegata dictari et sic ea denuo collectis omnibus recenseri et, cum omnes consenserint, tunc demum in sacro nostri numinis consistorio recitari, ut universorum consensus nostrae serenitatis auctoritate firmetur. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
