# Codex 1.1.843-853

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.843-1.1.853. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.843

CJ.1.14.12.4: Imperator Justinianus
Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur et sese non esse idoneos vel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurritur et quare ambiguitates iudicum, quas ex legibus oriri evenit, aures accipiunt nostrae, si non a nobis interpretatio mera procedit? vel quis legum aenigmata solvere et omnibus aperire idoneus esse videbitur nisi is, cui soli legis latorem esse concessum est? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.1.14.12.5: Imperator Justinianus
Explosis itaque huiusmodi ridiculosis ambiguitatibus tam conditor quam interpres legum solus imperator iuste existimabitur: nihil hac lege derogante veteris iuris conditoribus, quia et eis hoc maiestas imperialis permisit. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.1.15.0. De mandatis principum.
CJ.1.15.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis adserat cum mandatis nostris se venisse secretis, omnes sciant nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat dignitatem, sed sacras nostras litteras esse quaerendas. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 383 d. xvi k. iul.Veronae. accepta prid. k. aug. merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.1.16.0. De senatus consultis.
CJ.1.16.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quamvis consultum senatus perpetuam per se obtineat firmitatem, tamen etiam nostris legibus idem prosequimur adicientes, ut, si quisquam speciali supplicatione eliciendum aliquod rescriptum temptaverit, ut transire ei formam liceat statutorum, tertia patrimonii parte multatus et damnatus ambitus crimine maneat infamis. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad senatum. * <a 384 d. vii k. aug. heracleae ricomere et clearcho conss.>
CJ.1.17.0. De veteri iure enucleando et auctoritate iuris prudentium qui in digestis referuntur.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
