Latin
Book 1, lines 1.1.886-1.1.895
Justinian, Codex 1.1.886-895
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 2. 1: Imperator Justinianus
Et principales quidem constitutiones duodecim libris digestas iam ante in codicem nostro nomine praefulgentem contulimus. postea vero maximum opus adgredientes ipsa vetustatis studiosissima opera iam paene confusa et dissoluta eidem viro excelso permisimus tam colligere quam certo moderamini tradere. sed cum omnia percontabamur, a praefato viro excelso suggestum est duo paene milia librorum esse conscripta et plus quam tricies centena milia versuum a veteribus effusa, quae necesse esset omnia et legere et perscrutari et ex his si quid optimum fuisset eligere. quod caelesti fulgore et summae trinitatis favore confectum est secundum nostra mandata, quae ab initio ad memoratum virum excelsum fecimus, et in quinquaginta libros omne quod utilissimum erat collectum est et omnes ambiguita tes decisae nullo seditioso relicto. nomenque libris imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationes et decisiones in se habent legitimas et quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta paene milia versuum totum opus consummantes. et in septem partes eos digessimus ,non perperam neque sine ratione, sed in numerorum naturam et artem respicientes et consentaneam eis divisionem partium conficientes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 2: Imperator Justinianus
Igitur prima quidem pars totius contextus, quae graeco vocabulo prwta nuncupatur, in quattuor libros seposita est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 3: Imperator Justinianus
Secundus autem articulus septem libros habet, qui de iudiciis appellantur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 4: Imperator Justinianus
In tertia vero congregatione omnia quae de rebus nominantur contulimus, octo libris eis deputatis. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 5: Imperator Justinianus
Quartus autem locus, qui et totius compositionis quasi quidam invenitur umbilicus, octo libros suscepit. in quibus omnia quae ad hypothecam pertinent oreposita sunt, ut non a pigneraticia actione in libris de rebus posita multum distarent: alio libro eodem inserto volumine, quae aedilicium edictum et redhibitoriam actionem et duplae stipulationem, quae de evictionibus proposita est, continet. quia haec omnia titulis emptionum et venditionum consentanea sunt et praedicta actiones quasi pedisequae illarum ab initio processerunt, in vetustioris quidem edicti ordinatione in loca devia et multo distantia devagantes, per nostram autem providentiam his congregatae, cum oportuerat ea quae de eodem paene loquuntur in confinio ponere. alius itaque liber post duo primos nobis excogitatus est de usuris et traiecticiis pecuniis et de instrumentis et testibus et probationibus nec non praesumptionibus. et memorati tres singulares libri iuxta compositionem de rebus positi sunt. post hos si qua de sponsalibus vel nuptiis vel dotibus legibus dicta sunt reposuimus, tribus librorum voluminibus ea concludentes. de tutelis autem et curationibus geminos libros conscripsimus. et memoratam ordinationem octo librorum mediam totius operis reposuimus, omnia undique tam utilissima quam pulcherrima iura continentem. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >