Latin
Book 1, lines 1.1.922-1.1.925
Justinian, Codex 1.1.922-925
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 2. 9: Imperator Justinianus
Quae omnia confecta sunt per virum excelsum nec non prudentissimum magistrum ex quaestore et ex consule tribonianum, qui similiter eloquentiae et legitimae scientiae artibus decoratus et in ipsis rerum experimentis emicuit nihilque maius nec carius nostris umquam iussionibus duxit: nec non per alios viros magnificos et studiosissimos perfecta sunt, id est constantinum virum illustrem comitem sacrarum largitionum et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, qui semper nobis ex bona opinione et gloria sese commendavit: nec non theophilum virum illustrem magistrum iurisque peritum in hac splendissima civitate laudabiliter optimam legum gubernationem extendentem: et dorotheum virum illustrem et fa cundissimum quaestiorum, quem in berytiensium splendidissima civitate leges discipulis tradentem propter eius optimam opinionem et gloriam ad nos deduximus participemque huius operis fecimus: sed et anatolium virum illustrem magistrum, qui et ipse apud berytienses iuris interpres constitutus ad hoc opus adlectus est ,vir ab antiqua stirpe legitima procedens, cum et pater eius leontius et avus eudoxius post patricium inclutae recordationis quaestorium et antecessorem et leontium virum gloriosissimum praefectorium et consularem atque patricium filium eius optimam sui memoriam in legibus reliquerunt: nec non cratinum virum illustrem et comitem sacrarum largitionum et optimum antecessorem huius almae urbis constitutum: qui omnes ad praedictum opus electi sunt una cum stephano, mena, prosdocio, eutolmio, timotheo, leonide, leontio, platone, iacobo, constantino, iohanne, viris prudentissimis, qui patroni quidem sunt causarum apud maximam sedem praefecturae, quae orientalibus praetoriis praesidet, omne autem suae virtutis testimonium undique accipientes et a nobis ad tanti operis consummationem electi sunt. et cum omnes in unum convenerunt gubernatione triboniani viri excelsi, ut tantum opus nobis auctoribus possint conficere, deo propitio in quinquaginta libros opus consummatum est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius consta ntinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 10: Imperator Justinianus
Tanta autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentium taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed unusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum vel supervacuum vel imperfectum aut minus idoneum visum est, vel adiectionem vel deminutionem necessariam accipiat et rectissimis tradatur regulis. et ex multis similibus vel contrariis quod rectius habere apparebat, hoc pro aliis omnibus positum est unaque omnibus auctoritate indulta, ut quidquid ibi scriptum est, hoc nostrum appareat et ex nostra voluntate compositum: nemine audente comparare ea quae antiquitas habebat his quae nostra auctoritas introduxit, quia multa et maxima sunt, quae propter utilitatem rerum transformata s unt. adeo ut et si principalis constitutio fuerat in veteribus libris relata, neque ei pepercimus, sed et hanc corrigendam esse putavimus et in melius restaurandam. nominibus etenim veteribus relictis, quidquid legum veritati decorum et necessarium fuerat, hoc nostris emendationibus servavimus. et propter hanc causam et si quid inter eos dubitabatur, hoc iam in tutissimam pervenit quietem, nullo titubante relicto. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >