# Codex 1.1.954-964

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.954-1.1.964. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.954

CJ.1.17.2.23: Imperator Justinianus
Leges autem nostras, quae in his codicibus, id est institutionum seu elementorum et digestorum vel pandectarum posuimus, suum obtinere robur ex tertio nostro felicissimo sancimus consulatu, praesentis duodecimae indictionis tertio kalendas ianuarias, in omne aevum valituras et una cum nostris constitutionibus pollentes et suum vigorem in iudiciis ostendentes in omnibus causis, sive quae postea emerserint sive in iudiciis adhuc pendent nec eas iudicialis vel amicalis forma compescuit. quae enim iam vel iudiciali sententia finita sunt vel amicali pacto sopita, haec reuscitari nullo volumus modo. bene autem properavimus in tertium nostrum consulatum et has leges edere, quia maximi dei et domini nostri ihesu christi auxilium felicissimum eum nostrae rei publicae donavit, cum in hunc et b ella parthica abolita sunt et quieti perpetuae tradita, et tertia pars mundi nobis adcrevit ( post europam enim et asiam et tota libya nostro imperio adiuncta est) et tanto operi legum caput impositum est, omnia caelestia dona nostro tertio consulatui indulta. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ.1.17.2.24: Imperator Justinianus
Itaque omnes iudices nostri pro sua iurisdictione easdem leges suscipiant et tam in suis iudiciis quam in hac regia urbe habeant et proponant, et praecipue vir excelsus huius almae urbis praefectus. curae autem erit tribus excelsis praefectis praetoriis tam orientalibus quam illyricis nec non libycis per suas auctoritates omnibus, qui suae iurisdictioni suppositi sunt, eas manifestare. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ.1.18.0. De iuris et facti ignorantia.
CJ.1.18.1: Imperator Antoninus
Quamvis, cum causam tuam ageres, ignorantia iuris propter simplicitatem armatae militiae adlegationes competentes omiseris, tamen si nondum satisfecisti, permitto tibi, si coeperis ex sententia conveniri, defensionibus tuis uti. * ant. a. maximo mil. * <a 212 d. vii k. mai. duobus aspris conss.>
CJ.1.18.2: Imperator Antoninus
Cum ignorantia iuris excusari facile non possis, si maior annis hereditati matris tuae renuntiasti, sera prece subveniri tibi desideras. * ant. a. sextio iuvenali. * <a 243 pp. xv k. nov. arriano et papo conss.>
CJ.1.18.3: Imperator Philippus
Si emancipata a patre intra annum bonorum possessionem petere cessasti, praetendere iuris ignorantiam nullis rationibus potes. * philipp. a. Marcellae. * <a 244 pp. xvi k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
