# Codex 1.1.965-980

Justinian, Codex, Book 1, lines 1.1.965-1.1.980. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/1.1.965

CJ.1.18.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si post divisionem factam testamenti vitium in lucem emerserit, ex his, quae per ignorantiam confecta sunt, praeiudicium tibi non comparabitur. ostende igitur apud correctorem virum clarissimum amicum nostrum testamentum vel fide veri deficere vel iuris ratione stare non posse, ut infirmata scriptura, quae testamenti vice prolata est, solidam successionem obtineas. * diocl. et maxim. aa. iulianae. * <a 290 d. viii id. iul. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>
CJ.1.18.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum falsa demonstratione mutari substantia veritatis minime possit, respondendo id quod paternum erat ex maternis esse bonis nihil egisti. * diocl. et maxim. aa. et constant. et maxim. nobb. cc. martiali.* <a 293 d. prid. k. ian. diocletiano v et maximiano iiii aa. conss.>
CJ.1.18.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non transactionis causa, sed indebitam errore facti olei materiam vos archantico stipulanti dare spopondisse rector animadverterit provinciae, reddito quod debetis residui liberationem condicentes audiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. tauro et pollioni. * <a 294 d. v k. mai. cc. conss.>
CJ.1.18.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Error facti necdum negotio finito nemini nocet: nam causa decisa velamento tali non instauratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoe. * <a 294 d. vi non. iul. cc. conss.>
CJ.1.18.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum testamentum nullo iure constiterit, ex eius, quae ab intestato successit, professione sola velut ex testamento liberos per errorem profitentis orcini vel proprii liberti, si non ipsius accessit iudicium, cum errantis voluntas nulla sit, effici non potuerint. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. * <a 294 d. v k. sept. cc. conss.>
CJ.1.18.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus, quod a vobis velut a liberis debitam accepisse pecuniam samus dicitur, cum nullus sit errantis consensus, movere status quaestionem prohibentur eius heredes. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaio et anthemio. * <a 294 d. vi id. dec. cc. conss.>
CJ.1.18.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum quis ius ignorans indebitam pecuniam persolverit, cessat repetitio. per ignorantiam enim facti tantum repetitionem indebiti soluti competere tibi notum est. * diocl. et maxim. aa.Et cc. amphiae. * <a 294 d. v k. ian. cc. conss.>
CJ.1.18.11: Imperator Constantinus
Quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, tamen contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere retro principium statuta declarant. * constant. a. valeriano vic. * <a 330 d. iiii k. mai. gallicano et symmacho conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
