# Codex 10.1.1015-1028

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.1015-10.1.1028. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.1015

CJ.10.72.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Non perpetui autem exactores teneantur in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudicaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. <a 366 d. xv k.Oct.Mantebri gratiano nob. puero et dagalaifo conss. >
CJ.10.72.5: Imperatores Valentinianus, Valens
Quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepta. * valentin. et valens aa. ad geramnianum cometem sacr. larg. * <a 367 d.Vi id.Ian.Romae lupicino et iovino conss.>
CJ.10.72.6: Imperatores Valentinianus, Valens
Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus adnotentur. non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui. * valentin. et valens aa. ad chilonem. * <a 375 d.V id.April.Treviris post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc.>
CJ.10.72.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Minime diu penes ipsos susceptores maneant facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. have hypati carissime nobis.* <a 383 d.Iii k.Mai constantinopoli post consulatum antonii et syargrii.>
CJ.10.72.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. et animadvertant, quicumque nominaverint, ad discrimen suum universa quae illi gesserint redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Vi k.Nov.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.10.72.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Modios aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio vc.Conss. >
CJ.10.72.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus dari praecipimus. <a 386 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio vc.Conss. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
