# Codex 10.1.104-117

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.104-10.1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.104

CJ.10.1.8: Imperatores Valentinianus, Valens
Qui in contractibus scaelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d.Xv k.Dec.Hadrumeto valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.10.1.9: Imperatores Honorius, Theodosius
Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. * honor. et theodos. aa. patricio com. rer. privat. * <a 420 d.Iii k.Ian.Constantinopoli theodosio a.Viiii et constantio iii conss.>
CJ.10.1.10: Imperatores Honorius, Theodosius
Eorum patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse convictos. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.10.2.0. De conveniendis fisci debitoribus.
CJ.10.2.1: Imperator Gordianus
Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam mercati estis. * gord. a. saturnino et aliis. * <a xxx >
CJ.10.2.2: Imperatores valer., gallien.
Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit. aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Patrophilo. * <a xxx >
CJ.10.2.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes vos atque sociatos esse dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem fuisse adseveratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat, postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conveniri. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a xxx >
CJ.10.2.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
