Latin
Book 10, lines 10.1.1062-10.1.1077
Justinian, Codex 10.1.1062-1077
Not analysed yet
CJ. 10. 75. 1: Imperator Constantinus
Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat vel conetur invadere. *const. a. *<a 325 d. Prid. Non.Mart. Treviris paulino et iuliano conss. >
CJ. 10. 75. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. *grat. valentin. et theodos. aaa. palladio. *<a 382 d. Iii id. April. Constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 10. 75. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint gravissima severitate suam licentiam coerceri. *arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d. Xvi k. Iun. Mediolani theodoro cons. >
CJ. 10. 76. 0. De auro coronario.
CJ. 10. 76. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. *grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 384 d. Xv k. Febr. Constantinopoli ricomere et clearcho conss. >
CJ. 10. 77. 0. De irenarchis.
CJ. 10. 77. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Irenarchae, qui ad provinciarum tutelam quietis ac pacis per singula territoria faciunt stare concordiam, a decurionibus iudicio praesidum provinciarum idonei nominentur. *honor. et theodos. aa. antehmio pp. *<a 409 d. Viii k. Ian. Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. Conss. >
CJ. 10. 78. 0. De argenti pretio quod thesauris infertur.
CJ. 10. 78. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Iubemus, ut pro argenti summa, quam quis thesauris fuerat illaturus, inferendi auri accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos inferat. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 397 d. Xi k. Mart. Constantinopoli caesario et attico conss. >
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page