Latin
Book 10, lines 10.1.118-10.1.132
Justinian, Codex 10.1.118-132
Not analysed yet
Rationalis igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec non etiam nominatorum, si fiscus in universi debiti quantitate securitatem indemnitatis consecutus non fuerit, etiam vos ad restituenda fiscalia debita adstringet. <a xxx >
CJ. 10. 2. 4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, adlegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. *valentin. valens et grat. aaa. ad archelaum com. orientis. *<a 369 d. Iii non. Iul. Novioduno valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 10. 2. 5pr. : Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Inter chartulas confiscati brevis quidam adseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum. *valens grat. et valentin. aaa. fortunatiano com. rer. privat. *<a 377 d. Prid. Non.Iul. Hierapoli gratiano a. Iiii et merobaude conss. >
CJ. 10. 2. 5. 1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Cum tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae brevi inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae adnotationis manu unusquisque faciat debitorem. <a 377 d. Prid. Non.Iul. Hierapoli gratiano a. Iiii et merobaude conss. >
CJ. 10. 2. 5. 2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut brevis vanitate reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur. <a 377 d. Prid. Non.Iul. Hierapoli gratiano a. Iiii et merobaude conss. >
CJ. 10. 2. 5. 3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod et in aliis similibus causis observandum esse censemus. <a 377 d. Prid. Non.Iul. Hierapoli gratiano a. Iiii et merobaude conss. >
CJ. 10. 3. 0. De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus.
CJ. 10. 3. 1: Imperator Antoninus
Quod in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum pertinet, adlega. cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide pervenisse vel pervenire debere constiterit. *ant. a. agortiae. *<a 213 pp. Non.Ian. Antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 10. 3. 2: Imperator Gordianus