# Codex 10.1.145-164

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.145-10.1.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.145

CJ.10.4.1pr.: Imperator Alexander Severus
Forma est, quotiens ad fiscum vel minima portio rei pertineat, ut universa a procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum redigatur, reliquum dominis partium restituatur. * alex. a. victorio. * <a 225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro conss.>
CJ.10.4.1.1: Imperator Alexander Severus
Emptorem igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conveni usurum defensionibus, si quae sibi competunt. <a 225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro conss.>
CJ.10.5.0. Ne fiscus rem quam vendidit evincat.
CJ.10.5.1pr.: Imperator Alexander Severus
Gravissimum verecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel fiscus acceperit, eius controversiam referat. * alex. a. ad rationales. * <a 228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
CJ.10.5.1.1: Imperator Alexander Severus
Non solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati debere aequum est, cum et in his venditionibus emptore non inquietato officia inter se possint experiri. <a 228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
CJ.10.5.2: Imperator Marcianus
Retractare fiscum, quod semel vendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur. * marcian. a. palladio pp. orientis. * <a 451 d.V k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.10.6.0. De his qui ex publicis rationibus mutuam pecuniam acceperunt.
CJ.10.6.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum fenebrem pecuniam sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate teneatur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368 vel 370 d.Iiii id.Mart.Treviris valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.10.6.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant omnes accipiendi mutuo ex largitionibus sacris auri non patere cuiquam facultatem. * grat. valentin. et theodos. aaa. palladio com. sacr. larg. * <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.6.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod si quis aurum ex nostro aerario privatis commodis profuturum occulte aut cautionis aut sponsionis fide ut debitor redditurus sine nostra auctoritate acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae deportationis subdetur exilio. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.6.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Is etiam, qui ex memoratis thesauris sub specie publici creditoris aurum cuiquam commodarit ac dederit, capitali sententia subiugetur. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
