# Codex 10.1.242-260

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.242-10.1.260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.242

CJ.10.15.1.2: Imperatores Leo, Zeno
In alienis vero terrulis nemo audeat invitis, immo nec volentibus vel ignorantibus dominis opes abditas suo nomine perscrutari. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.3: Imperatores Leo, Zeno
Quod si nobis super hoc aliquis crediderit supplicandum aut praeter huius legis tenorem in alieno loco thesaurum scrutatus invenerit, totum hoc locorum domino cedere compellatur et velut temerator legis saluberrimae puniatur. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.4: Imperatores Leo, Zeno
Quod si forte vel arando vel alias terram alienam colendo vel quocumque casu, non studio perscrutandi, in alienis locis thesaurum invenerit, id quod repertum fuerit dimidia retenta altera data cum locorum domino patiatur. ita enim eveniet , ut unusquisque suis fruatur et non inhiet alienis. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.16.0. De annona et tributis.
CJ.10.16.2: Imperatores valer., gallien.
Aes quidem alienum pro portionibus, ex qua quisque defuncto heres extitit, praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et fructus percipit. * valer. et gallien. aa. et valer. c. antiocho. * <a 260 pp... saeculare et donato conss.>
CJ.10.16.3: Imperator dec.
Indictiones non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet. * dec. a. citicio. * <a 249 pp. xvii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>
CJ.10.16.4: Imperator Constantinus
Omnes pensitare debebunt, quae manus nostrae delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. nam si quis vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur. * const. a. ad proclianum. * <a 315 d. xv k. iul. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.10.16.5: Imperator Constantius
Omnes omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae sollemniter a provincialibus devotissimis conferenda sunt. * constantius a. ad uranium. * <a 339 d. iii non. febr. constantio a. ii et constante conss.>
CJ.10.16.6: Imperatores Valentinianus, Valens
Pro locis ac proximitate possessionum annonam ad limitem transvehi praecipimus. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d. xv k. iul. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.10.16.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad principium pp. * <a 385 d. viii k. oct. aquileia arcadio a. et bautone conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
