Latin
Book 10, lines 10.1.308-10.1.321
Justinian, Codex 10.1.308-321
Not analysed yet
CJ. 10. 19. 7. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogantur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 10. 19. 7. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 10. 19. 7. 4: Imperatores Arcadius, Honorius
Iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exserant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque nominibus ad nostram scientiam relaturi. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 10. 19. 8: Imperatores Leo, Anthemius
Si divina domus aut quilibet cuiuscumque dignitatis atque fortunae re vera fundos extra metrocomias non patrocinii gratia, sed emptionis iure vel quolibet alio titulo legitimo possederit et non impositas rei publicae functiones agnoverit, quemadmodum prior dominus dependebat, omnibus modis possessiones eorum publico vindicentur et curiae eiusdem civitatis sub qua vici siti sunt adsignentur, ut publicis commoditatibus circa tributarias functiones undique nostra provisione videatur esse consultum. *leo et anthem. aa. nicostrato pp. *<a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 10. 20. 0. De superexactionibus.
CJ. 10. 20. 1pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit. *arcad. et honor. aa. apollodoro procons. africae. *<a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss. >
CJ. 10. 20. 1. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseveret. <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano conss. >
CJ. 10. 21. 0. De capiendis et distrahendis pignoribus tributorum causa.