# Codex 10.1.340-351

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.340-10.1.351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.340

Quicumque de provincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero, cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor vel optio vel actuarius vel quilibet publici debiti exactor sive compulsor possessorum vel collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta gestorum adsertione patefecerit. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 d. xv k. aug. varane et iohanne conss.>
CJ.10.22.5: Imperator Justinianus
Securitatibus, quae publicarum functionum gratia sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi concedimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.10.23.0. De canone largitionalium titulorum.
CJ.10.23.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnem summam auri vel argenti reliquarumque specierum, quae sacris largitionibus ex more penduntur, statim ut exactio fuerit celebrata, ad thesauros uniuscuiusque provinciae vel ad proximos referri sub obsignatione tabularii ceterorumque, quos sollicitos esse debere praecedentia iussa decreverant, et thesaurorum praepositis consignari praecipimus, ut exinde ad sacrum comitatum integer omnium titulorum numerus dirigatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. lolliano. * <a 383 d. xii k. aug. merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.23.2pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Neque sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa ex quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis temporis tributo solvi conveniat: sed rectores provinciarum frequenter adeundo commoneant eorumque officiis incumbant. * honor. et theodos. aa. ad anthemium pp. * <a 408 d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
CJ.10.23.2.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quod si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent. <a 408 d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
CJ.10.23.3pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Praecepit nostra serenitas neque veloci cursui neque alii praeter veterem consuetudinem gravamini subiacere chartularios, qui de cohortalibus officiis uniuscuiusque provinciae largitionales titulos retractare constituuntur, cum et idem amplissima praefectura disposuisse perhibeatur, ut his necessitatibus liberati fideliter largitionales titulos valeant retractare. * leo et anthem. aa. heliodoro com. sacr. larg. * <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
