Latin
Book 10, lines 10.1.395-10.1.407
Justinian, Codex 10.1.395-407
Not analysed yet
CJ. 10. 28. 1. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Noverit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis (si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss. >
CJ. 10. 29. 0. De collatione aeris.
CJ. 10. 29. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Aeris pretia, quae a provincialibus postulantur, ita exigi volumus, ut pro viginti libris aeris solidus a possessore reddatur. *arcad. et honor. aa. hilario. *<a 396 d. v k. ian. mediolani arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 10. 30. 0. De discussoribus.
CJ. 10. 30. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quotiens in discrepatione constiterit inique discussionem fuisse confectam et fidem facti non poterit approbare discussor, ipse in eodem titulo et in eodem modo ad solvendum protinus urgeatur, in quo alterum perperam fecerit debitorem. *valentin. valens et grat. aaa. ad arthemium vic. hispaniarum. *<a 369 d. prid. id. mai. valentiniano np. et victore conss. >
CJ. 10. 30. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Ne casu amissa securitate publica quaedam praeda nascatur collatoribus, decernimus, ut, quando securitates a discussoribus seu apparatioribus expositae ratiociniis publicis continentur, rursus per iniuriam non petantur. *arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone et aureliano conss. >
CJ. 10. 30. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Per singulas provincias vel civitates honoratis usque ad comitivam consistorianam nec non etiam militantibus et suis obsequiis non adhaerentibus, advocatis quin etiam fori provincialis mandari discussionis iugorum sollicitudinem decernimus. *theodos. et valentin. aa. apollonio pp. *<a 442 d. v k. ian. eudoxio et dioscoro conss. >
CJ. 10. 32. 0. De decurionibus et filiis eorum et qui decuriones habentur quibus modis a fortuna curiae liberentur.