# Codex 10.1.408-423

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.408-10.1.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.408

CJ.10.32.1: Imperatores valer., gallien.
Si, cum te pater decurionem esse voluisset, illo in rebus humanis agente honor tibi iste delatus est, tenetur quidem etiam heredes eius rei publicae ( nam in hac parte vice fideiussoris pater accipitur), sed non ante nisi tuis rebus excussis. * valer. et gallien. aa. et valer. c. caesoni. * <a 259 pp. v k. dec. aemiliano et basso conss.>
CJ.10.32.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Observare magistratus oportebit, ut decurionibus sollemniter in curiam convocatis nominationem ad certa munera faciant eamque statim in notitiam eius qui fuerit nominatus per officialem publicum perferre curent, habituro appellandi, si voluerit, atque agendi facultatem apud praesidem causam suam iure consueto: quem si constiterit nominari minime debuisse, sumptus litis eidem a nominatore restitui oportebit. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt.* <a xxx sine die et consule.>
CJ.10.32.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum decurionatus honorem sponte susceperis, albo eximi, licet annosum te esse dicis, non potes. * diocl. et maxim. aa. iulio.* <a 285 pp. id. nov. diocletiano a.Ii et aristobulo conss.>
CJ.10.32.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum adoptivum filium ex adoptantis dignitate decurionis filium effici nulla dubitatio est, pro atrocibus iniuriis eum, quem ad vicem naturalis pignoris tibi adscribebas, a praeside provinciae illicitis corporis cruciatibus adfici non oportuit hocque congruenti poena coercebitur. * diocl. et maxim. aa. cassiano.* <a 285 pp. xii k. dec. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.10.32.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filios in potestate patris positos ad munera seu honores non posse devocari falso tibi persuasum est. sane si ad nominationem filii consensum non accommodaveris, ob administrationem ipsius minime conveniri poteris. * diocl. et maxim. aa. alexandro.* <a 286 pp. vi id.... maximo ii et aquilino conss.>
CJ.10.32.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Expertes litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio.* <a 293 d. viii k. mai. aa. conss.>
CJ.10.32.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet indivisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine civilibus tenentur muneribus. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniano.* <a 293 pp. iiii id. mai. paulino ipsis aa. conss.>
CJ.10.32.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Infamia, quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit honorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. platoniano.* <a 294 d. xvi k. febr. nicomediae cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
