Latin
Book 10, lines 10.1.462-10.1.479
Justinian, Codex 10.1.462-479
Not analysed yet
CJ. 10. 32. 26. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Hos igitur atque huiusmodi deprehensos erui latebris consulta praeceptione mandamus atque ad munia patriarum subeunda revocari, aut pro tenore nostrae sanctionis familiarum rerum carcere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum. <a 373 pp. Beryto k. Ian. Valentiniano et valente aa. Conss. >
CJ. 10. 32. 27: Imperatores Valentinianus, Valens
Privilegio militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit. quod si militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni. *valentin. et valens aa. mauris sitifensibus. *<a 368 vel 370 d. Viiii k. Ami. Treviris valentiniano et valente aa. Conss. >
CJ. 10. 32. 28: Imperatores Valentinianus, Valens
Nullus qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. *valentin. et valens aa. ad volusianum pu. *<a 365 d. Iiii k. Iul. Mediolani valentiniano et valente aa. Conss. >
CJ. 10. 32. 29: Imperatores Valentinianus, Valens
Nati ex inquilinarum nostrae domus matrimonio et patre decurione non patrum suorum, verum matrum condicionem sequantur. *valentin. et valens aa. germaniano pp. galliarum. *<a 365 d. Iii id. Oct. Valentiniano et valente aa. Conss. >
CJ. 10. 32. 30: Imperatores Valentinianus, Valens
Procuratores rei publicae actionibus publicis debere uti non venit in dubium. *valentin. et valens aa. ad modestum pp. *<a 370-371 >
CJ. 10. 32. 31: Imperatores Valentinianus, Valens
Ex omnibus domibus producti, qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. *valentin. et valens aa. Et grat. a. ad modestum pp. *<a 371 d. Iii id. Iul. Ancyrae gratiano a. Ii et probo conss. >
CJ. 10. 32. 32: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint civitatis: reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad neoterium pp. *<a 380 d xvi k. April. Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. Conss. >
CJ. 10. 32. 33pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpae aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 381 d. Xii k. Aug. Heracleae eucherio et syagrio conss. >
CJ. 10. 32. 33. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod si quis forte iudicum in hac pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem tormentis subdere, viginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciae iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem. <a 381 d. Xii k. Aug. Heracleae eucherio et syagrio conss. >