# Codex 10.1.480-497

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.480-10.1.497. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.480

CJ.10.32.34pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandatam, totius dignitatis exceptione depulsa gravissima poena plectetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.10.32.34.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, tradatur exsilio. <a 382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.10.32.35pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In filiis decurionum retinendis priorum praeceptorum decreta sublimitas tua custodiat. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.35.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eos quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa compellat, quae et si necessitas non exigit, tamen patria non remittit. <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.35.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat. <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.36: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Exemplo senatorii ordinis patris originem unusquisque sequatur, nec valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit: neque ulla pro more provinciae referri sinatur exceptio. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad basilium com. sacr. larg. * <a 383 d.Xvi k.Iul.Romae merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.37: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designaverit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d. xiiii k. aug. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.38pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ne quis officialium poenae specie atque aestimatione curiae dedatur, nisi si quis forte curiam diffugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis. * grat. et valentin. et theodos. aaa. ad cynegium pp. * <a 384 d. viii id. nov. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.10.32.38.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis eorum aestimet curiae loco supplici quemquam deputandum, cum utique unumque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari. <a 384 d. viii id. nov. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
