# Codex 10.1.608-620

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.608-10.1.620. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.608

CJ.10.34.3.1: Imperator Zeno
Cum tamen venditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos vel qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae vel causae vel theatralis liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, ne ex tabella decretum recitari, sed curialium vel maioris partis curiae relatione currente sine ulla malignitate referentium vel damno contrahentium ad confrimandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam. <>
CJ.10.35.0. Quando et quibus debetur quarta pars ex bonis decurionum et de modo distributionis eorum.
CJ.10.35.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si decurionum consortio sit alienus qui curiali successit, competentis eidem iuris ( sive ex asse sive ex parte heres sit bonorumve possessor) partem quartam iure optimo a curia peti decernimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.10.35.2pr.: Imperator Zeno
Meminimus nuper emissa lege divali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet novissima voluntate vel ab intestato etiam ad quemcumque praeterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse corporibus. sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura praecipitent. * zeno a. apollonio pp. * <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.1: Imperator Zeno
Quorum nimiam licentiam provida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicommissariis verbis decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor dividi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiae quadrantis vel heredi vel fideicommissario per universitatem dodrantis electio ex sortis felicitate contingat. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.1a: Imperator Zeno
Ita scilicet et praefati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo. naturale quippe vitium est neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienae. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.2: Imperator Zeno
Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri, immobiles quidem res, quae nec latere facile possunt nec quicquam si divulgentur officiunt, sub adspectu etiam curialium aestimari dividique concedimus: mobiles autem res vel se moventes vel instrumenta, vel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in medium proferri divulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud se diligenter aestimaverint, quae quantique sint pretii facultates, credi oportere decernimus. quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi vilitatem et invidiae patere divitias? <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
