Latin
Book 10, lines 10.1.621-10.1.632
Justinian, Codex 10.1.621-632
Not analysed yet
CJ. 10. 35. 2. 3: Imperator Zeno
In exigendis vero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae competit, successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat portionem: eque diverso aes alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro sua sorte restituere compellentur. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >
CJ. 10. 35. 2. 4: Imperator Zeno
Quod si saepe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago praebebitur, scilicet ut universis mortui facultatibus in aperto propositis vel aestimatio rerum vel divisio sub praesentia curialium celebretur. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >
CJ. 10. 35. 2. 5: Imperator Zeno
In omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiae competit, transactiones interpositas firmas illibatasque manere decernimus. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >
CJ. 10. 35. 2. 6: Imperator Zeno
Ad filiorum vero curialium vel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum, similitudinem, ad quos integras opes pervenire censuimus, filiam quin etiam neptem proneptemve principali eiusdem civitatis, unde pater avus vel proavus oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione ultimae voluntatis quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >
CJ. 10. 35. 2. 7: Imperator Zeno
Quod si post parentum obitum inveniantur innuptae vel viduae, in impuberibus quidem post transactam pubertatem, in aliis vero, quae pubertatem excesserint, vel etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari, ut interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem civitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis alienum eadem curia sortiatur maritum penitusve nupta non fuerit, memorata pars totius substantiae curiae cum triennii tam urbanorum quam rusticorum praediorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam de aestimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisve, sicut in extraneis personis dictum est, ratio conservetur. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >
CJ. 10. 35. 2. 8: Imperator Zeno
Sed et si mater mortui vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio eiusdem civitatis curialis inventa fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae portionis subire iacturam. <a 443 d. Viii id. Mart. Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv. Cc. >