# Codex 10.1.633-640

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.633-10.1.640. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.633

CJ.10.35.2.9: Imperator Zeno
Extraneum quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiae tamen eiusdem civitatis obnoxium supra dictae portionis dispendio liberamus. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.3pr.: Imperator Justinianus
Si quis curialibus muniis obnoxius, uno forte vel pluribus filiis vel filiabus derelictis, filio quidem vel filiis suae substantiae partem minimam dereliquerit , eam tamen, quae excludere eos de inofficiosi querella potest, aliis autem suam substantiam dereliquit, ut ex hac patrimonii distributione ad filium quidem vel filios curiales minima pars substantiae remaneat, totum autem curiale munus masculis immineat, sive filii sive nepotes sint vel pronepotes, curiali tamen condicioni obnoxii: sancimus huiusmodi iniquitatem resecari et non minus quarta portione in masculos posse testatorem transmittere, sive unus est filius sive plures, nulla deminutione ex permixtione sororum eis facienda, ut non solum corporibus, sed etiam substantiis laborantes possint curiales habere consortium. * iu st. a. menae pp. * <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>
CJ.10.35.3.1: Imperator Justinianus
Ad hoc sancimus, si quis curialis filiabus pluribus derelictis ab hac luce fuerit subtractus, quarum una curiali eiusdem nupserit civitatis, aliis filiabus, quae ad huiusmodi vota non migraverint, vel extraneis in reliquam partem heredibus derelictis, non videri curiae ex sententia legis theodosianae ad apollonium scriptae satisfieri: sed omnino quartam partem patrimonii curia consequatur, sive uni filiae, quae curialibus nuptiis copulata sit, deputanda sive ex aliis heredibus colligenda, filia procul dubio que curiali nupsit immuni ab huiusmodi quartae datione servanda, cum per maritum eius quantum ad ipsius personam curiae sit satisfactum: et hoc observari non solum si ultimo elogio condito testator curialis decesserit, sed etiam si intestato diem suum obierit. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>
CJ.10.35.3.2: Imperator Justinianus
Sed si quid minus fuerit vel minime derelictum, hoc modis omnibus filio curiali vel filiae, quae nupta est eiusdem civitatis decurioni, ex substantia patris curialis vel deputari vel adimpleri: nullo obstaculo curiae opponendo, si secundum praedictam legem filius nepos pronepos pater avus proavus curiali morienti fuerint derelicti, qui nexibus curialibus ex quacumque vel dignitate vel occasione fuerint absoluti: in hoc etenim theodosianae legi apertissime volumus esse derogatum. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
