# Codex 10.1.654-669

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.654-10.1.669. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.654

CJ.10.36.1.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Res vero, quae memoratis causis lucrativae semel nomen exordiumque sortita est, licet ab eo qui susceperit ad alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure migraverit, cum praedicto descriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut vel sciens sibi imputet, qui accepit oneratam, vel, si ignoraverit, quod interest consequatur: contraque si cuiuslibet contractus exordio lucrativae nomen evaserit, etsi postea lucri titulo in dominatum alicuius ceciderit, sarcinam memoratae descriptionis effugiet. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.36.1.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nulla enim in huiuscemodi causis confusionis intercedit occasio, si ad primordium tituli posterior quoque formetur eventus, nisi forte res decurionis, quae ad eum cuiuslibet mercimonii iure pervenerit, ad alterum fuerit postrema eius voluntate vel ab intestato vel inter vivos donatione translata: tunc enim, quia semel in personam cecidit principalis, veterum titulorum nequaquam ratione perspecta condicionem et onus merebitur lucrativae. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.37.0. De praebendo salario.
CJ.10.37.1: Imperator Constantius
Nulli salarium tribuatur ex viribus rei publicea nisi ei, qui iubentibus nobis specialiter fuerit consecutus. * constantius a. ad Marcellinum com. orientis. * <a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss.>
CJ.10.38.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.
CJ.10.38.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se patriam vitando demonstraverint. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 396 d. xviii k. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.10.39.0. De municipibus et originariis.
CJ.10.39.1: Imperator Antoninus
Cum te byblium origine, incolam autem apud berytios esse proponis, merito apud utrasque civitates muneribus fungi compelleris. * ant. a. silvano. * <a xxx >
CJ.10.39.2: Imperator Gordianus
Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt. * gord. a. frontoni. * <a xxx >
CJ.10.39.3: Imperator Philippus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
