# Codex 10.1.690-710

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.690-10.1.710. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.690

CJ.10.40.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cives quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a xxx >
CJ.10.40.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari iam destitit. <a xxx >
CJ.10.40.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Senatores in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. . . . praef. augustali.* <a 390 d. k. mart. valentiniano a. et neoterio conss.>
CJ.10.40.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Mulieres honore maritorum erigimus et genere nobilitamus et forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. martiniano com. orientis. * <a 392 d. iiii id. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.40.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sin autem minoris ordinis virum postea sortitae fuerint, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem. <a 392 d. iiii id. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.41.0. De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium et de intervallis.
CJ.10.41.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Sicut honores et munera, cum pater et filius decuriones sunt, in eadem domo continuari non oportet, ita vacationum concessa tempora non aliis prodesse possunt, quam qui ad eosdem vel alios honores eademque vel alia munera denuo vocantur. * sev. et ant. aa. septimio zenoni. * <a xxx >
CJ.10.41.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Pro infante vero filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris, cum ad ea quae mandari possunt voluntatem dedisse videaris. <a xxx >
CJ.10.41.2: Imperator Gordianus
Ab honoribus ad eosdem honores quonquennii datur vacatio, triennii vero ad alios. legatione autem perfunctis biennii vacatio concessa est. * gord. a. cyrillo. * <a xxx >
CJ.10.41.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Intervalla temporum, quae in unius persona locum habent, fratribus, licet communia possideant bona, minime prodesse frequenter constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. niciae. * <a xxx >
CJ.10.41.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei constituti vocari debent, vos, si ad obsequium civilium munerum reppererit paruisse, ne iterum interpellemini, praeses provinciae providebit. <a xxx >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
