# Codex 10.1.733-749

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.733-10.1.749. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.733

CJ.10.43.1: Imperatores carus, carinus, numer.
Cum te curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas, praeses provinciae, si alterius curiae te esse animadverterit, ad alieni corporis munera vocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes, cui te attributum esse commemoras. * carus carinus et numer. aaa. feliciano. * <a xxx >
CJ.10.43.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maioribus honoribus functos ad minores devocari non oportere rationis est. * diocl. et maxim. aa. dionysio. * <>
CJ.10.43.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te omnibus muneribus functum esse adseveras, ad eadem munera, si aliorum civium copia est, qui obsequiis civilibus fungi possunt, praeses provinciae devocari te non permittet. * diocl. et maxim. aa. eutychiano. * <>
CJ.10.43.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ultra modum sumptuum te muneribus civilibus gravari levatis aliis praeses provinciae non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc.Regino. * <>
CJ.10.44.0. De his qui sponte munera susceperunt.
CJ.10.44.1: Imperator Alexander Severus
Veterani, qui, cum possent se tueri immunitate his concessa, decuriones se fieri in patria sua maluerunt, redire ad excusationem quam reliquerunt non possunt, nisi certa lege et pacto servandae immunitatis vel partem eius oneris agnoverunt. * alex. a. feliciano. * <>
CJ.10.44.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui publici muneris vacationem habet, si aliquem honorem excepto decurionatu sponte susceperit, ob id, quod patriae suae utilitatibus cesserit vel gloriae cupiditate paulisper ius publicum relaxaverit, competens privilegium non amittit. * diocl. et maxim. aa. valerio. * <>
CJ.10.44.3pr.: Imperator Leo
Qui condicioni non obnoxius curiali quemlibet honorem vel munus voluntate propria in quacumque gesserit civitate, nullum praeiudicium circa fortunam suam statumque sustineat: sed tam ipse quam liberi eius et qui ex his in posterum procreandi sunt ab omni huiusmodi nexu cum suis facultatibus liberi alienique permaneant, ita tamen ut, si aliqua functio volentibus eis fuerit iniuncta, ex qua necesse sit aliquid eos accipere, quod ex data sibi pecunia in reliquis apud eos mansisse constiterit, solventes sine ulla molestia vel condicionis suae formidine discedant. * leo a. pusaeo pp. * <a 465 d.V id.Nov.Constantinopoli basilisco et herminerico conss.>
CJ.10.44.3.1: Imperator Leo
Si quis vero ex his omnia decurionum munera vel functiones vel honores nulla imminente necessitate, sed sua sponte peregerit, eum pro sua liberalitate patrem civitatis, in qua voluntarius municeps apparebit, si hoc ei libuerit, fieri constituique hac lege decernimus. <a 465 d.V id.Nov.Constantinopoli basilisco et herminerico conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
