# Codex 10.1.750-762

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.750-10.1.762. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.750

CJ.10.44.4pr.: Imperator Justinianus
Eos, qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiae cuiuscumque civitatis obtulerunt, confidere volumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata, sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, sive specialiter sub hac lege curiae se obtulerint, ut ab his descendentes tali fortuna liberi maneant, sive nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente dicere, quod nati vel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam civitatibus huiusmodi opitulationem constituere properavimus: ita tamen, ut nec occasione quartae portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantia omni curiali gravamine conservanda. * iust. a. menae pp. * <>
CJ.10.44.4.1: Imperator Justinianus
Et si quid defunctus vel ex administratione curialium munerum vel ex quarta portione ad eandem curiam semel vel saepius devoluta vel ex alia quacumque causa eidem curiae debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime dubitent. <>
CJ.10.44.4.2: Imperator Justinianus
Illis scilicet, quae super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege curiae dedit vel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab intestato successores habeat, non solum veteribus legibus, sed etiam nostris sanctionibus disposita sunt, praesenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam, vel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiae mortui curiae deputetur. <>
CJ.10.45.0. De his qui a principe vacationem acceperunt.
CJ.10.45.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio conss.>
CJ.10.46.0. De vacatione muneris.
CJ.10.46.1: Imperator Gordianus
Muneris publici vacationem ea continere, quae lege, non senatus consulto, non constitutionibus principum iniunguntur, merito responsum est. ad quam formam iuris pertinens si coeperis ad munera extraordinaria a magistratibus devocari, appellatione interposita poteris apud praesidem iuris rationibus protegi. * gord. a. ianuario. * <a xxx >
CJ.10.47.0. De decretis decurionum super immunitate quibusdam concedenda.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
