# Codex 10.1.848-870

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.848-10.1.870. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.848

CJ.10.52.1: Imperator Alexander Severus
Numerus liberorum ab honoribus non excusat. * alex. a. verecundo. * <a xxx >
CJ.10.52.2: Imperator Philippus
Filium ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit. * philipp. a. et philipp. c. severino. * <a xxx >
CJ.10.52.3pr.: Imperator Philippus
Nepotes in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt. * philipp. a. et c. nonno. * <a xxx >
CJ.10.52.3.1: Imperator Philippus
Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur. <a xxx >
CJ.10.52.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas, respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus civilibus non adstringeris. * diocl. et maxim. aa. domno. * <a xxx >
CJ.10.52.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari divi parentes nostri constituerunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. * <a xxx >
CJ.10.52.6pr.: Imperator Constantinus
Eos qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri convenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. * const. a. dalmatio. * <a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii conss.>
CJ.10.52.6.1: Imperator Constantinus
Quod si quis propter censum tenuiorem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocatur obsequia. <a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii conss.>
CJ.10.53.0. De professoribus et medicis.
CJ.10.53.1: Imperator Antoninus
Cum te medicum legionis secundae adiutricis esse dicas, munera civilia, quamdiu rei publicae causa afueris, suscipere non cogeris: cum autem abesse desieris, post finitam eo iure vacationem, si in eorum numero eris, qui ad beneficia medicis concessa pertinent, ea immunitate uteris. * ant. a. numisio. * <a xxx >
CJ.10.53.2: Imperator Gordianus
Grammaticos seu oratores decreto ordinis probatos, si non se utiles studentibus praebeant, denuo ab eodem ordine reprobari posse incognitum non est. * gord. a. heracliano. * <a xxx >
CJ.10.53.3: Imperator Philippus
Poetae nulla immunitatis praerogativa iuvantur. * philipp. a. et philipp. c. ulpiano. * <a xxx >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
