# Codex 10.1.888-900

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.888-10.1.900. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.888

Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt. <a 370 d. iii k. febr. triveris valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.10.53.10: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine reperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus approbetur: ita tamen ut, quicumque fuerit admissus, non in priorem numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 370 d. vi id. mart. valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.10.53.11pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Grammaticos oratores atque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec, quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia immunitatesque, frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali, nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 414 d. prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.53.11.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quae omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri. <a 414 d. prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.53.11.2: Imperatores Honorius, Theodosius
Haec autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. <a 414 d. prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.54.0. De athletis.
CJ.10.54.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Athletis ita demum, si per omnem aetatem certasse, coronis quoque non minus tribus certaminis sacri, in quibus vel semel romae seu antiquae graetiae, merito coronati non aemulis corruptis ac redemptis probentur, civilium munerum tribui solet vacatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a xxx >
CJ.10.55.0. De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
