Latin
Book 10, lines 10.1.901-10.1.921
Justinian, Codex 10.1.901-921
Not analysed yet
CJ. 10. 55. 1: Imperator Antoninus
Ignominiae causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem civilibus excusati non sunt. *ant. a. verino. *<a xxx >
CJ. 10. 55. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ob provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest. *diocl. et maxim. aa. caro veterano. *<a xxx >
CJ. 10. 55. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Habebis itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis. <a xxx >
CJ. 10. 55. 3pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veteranis ita demum honorum et munerum personalium vacatio iure conceditur, si post vicesimum annum militiae, quam in legione vel vexillatione militaverunt, honestam vel causariam missionem consecuti esse ostendantur. *diocl. et maxim. aa. philopatori. *<a xxx >
CJ. 10. 55. 3. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis supervacuo vacationem tibi velle flagitare. <a xxx >
CJ. 10. 56. 0. Quibus muneribus excusantur ii, qui post impletam militiam vel advocationem per provincias suis commodis vacantes commorantur et de privilegiis eorum.
CJ. 10. 57. 0. De conductoribus vectigalium fisci.
CJ. 10. 57. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non alios a muneribus et honoribus vacationem habere, quam qui mancipatum suo nomine vectigal a fisco conducunt, certum est. quare eos, qui ab his quaedam exercenda accipiunt, nullis privilegiis esse munitos haud dubii iuris est. *diocl. et maxim. aa. punico. *<s>
CJ. 10. 58. 0. De libertinis.
CJ. 10. 58. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Condicio libertinitatis de muneribus civilibus tribuere non potest excusationem nec in ea quidem civitate, ubi domicilium libertinus habet. *diocl. et maxim. aa. et cc. lucillo. *<>
CJ. 10. 59. 0. De infamibus.
CJ. 10. 59. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Infames personae, licet nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt, curialium tamen vel civilium munerum vacationem non habent: sed et sollemnibus indictionibus ob tutelam publicam eos satisfacere necesse est. *diocl. et maxim. aa. charitoni. *<>
CJ. 10. 60. 0. De reis postulatis.