# Codex 10.1.922-942

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.922-10.1.942. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.922

CJ.10.60.1: Imperator Alexander Severus
Reos criminis postulatos novos honores appetere non debere, antequam purgarent innocentiam suam, et a divis parentibus nostris et a me saepe rescriptum est. * alex. a. niciae. * <a xxx >
CJ.10.61.0. De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt.
CJ.10.61.1: Imperator Antoninus
Quibus posthac ordine suo vel advocationibus ad tempus interdicetur, post impletum temporis spatium non prorogabitur infamia. * ant. a. pars ed. prop. romae v.Id.Iul. duobus aspris conss.* <a 212 >
CJ.10.61.2: Imperator Gordianus
Ad tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore his abstinuerit quanto per fugam afuit. * gord. a. ulpio. * <a xxx >
CJ.10.62.0. De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.
CJ.10.62.1: Imperatores Severus, Antoninus
Patrem emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est: tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate habeat. consentire autem etiam is videtur, qui non testificatur dissentire nominationi. * sev. et ant. aa. eutycho. * <a xxx >
CJ.10.62.2: Imperator aurel.
Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato. * aurel. a. aspasio. * < >
CJ.10.62.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ii, qui cum patre ad protostasiae munus vocati sunt, etiam nunc in patria potestate constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum videatur. * diocl. et maxim. aa. crispino. * < >
CJ.10.62.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine cunctatione retinere debebis. < >
CJ.10.62.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sine periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi necessitas incumbebat. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * < >
CJ.10.62.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus devocavit, si tamen ex voluntate tua antea filius decurio factus non erat, detrimento muneris obligabitur. < >
CJ.10.63.0. De peculo successorum parentis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
