Latin
Book 10, lines 10.1.943-10.1.965
Justinian, Codex 10.1.943-965
Not analysed yet
CJ. 10. 63. 1: Imperator Alexander Severus
Si de proprio suo patrimonio muneris editionem tuo nomine pater tuus repromisit ideoque etiam sacerdotem te creari impetravit, onus erogationis commune omnium heredum eius esse praeses provinciae non ignorabit. *alex. a. claudiano. *<>
CJ. 10. 64. 0. De mulieribus in quo loco munera sexui congruentia et honores agnoscant.
CJ. 10. 64. 1: Imperator Philippus
Malchaeam, quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse saepe rescriptum est. patrimonii vero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere. *philipp. a. claudio. *<>
--------------------------------------------------
CJ. c. 10. 65. 0. De legationibus.
CJ. 10. 65. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur. *valer. et gallien. aa. achillino. *<>
CJ. 10. 65. 2pr. : Imperatores valer. ,gallien.
Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre. *valer. et gallien. aa. et valer. c. marco. *<>
CJ. 10. 65. 2. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis ,qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis. <>
CJ. 10. 65. 2. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud provinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis. <>
CJ. 10. 65. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transmarina legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii vacationem munerum civilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae videntur exhibuisse. *diocl. et maxim. aa. muciano. *<>
CJ. 10. 65. 4pr. : Imperator Constantius
Universi omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur. *constantius a. ad titianum. *<a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss. >
CJ. 10. 65. 4. 1: Imperator Constantius
Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis versati sunt. <a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss. >
CJ. 10. 65. 5pr. : Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur. *theodos. arcad. et honor. aaa. apodemio pp. illyrici. *<a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. >