# Codex 10.1.966-977

Justinian, Codex, Book 10, lines 10.1.966-10.1.977. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/10.1.966

CJ.10.65.5.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur. <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.5.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
In loco autem publico de communi utilitate provincialium sententia proferatur, atque id, quod maioris partis probaverit adsensus, sollemnis firmet auctoritas. <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.6: Imperatores Honorius, Theodosius
Quotiens ab alexandrina civitate legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione comitati tuis virtutibus suas petitiones intiment et sub exame tuo perpensa legatione res ordinetur. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. iii non. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio vc. conss.>
CJ.10.66.0. De excusationibus artificum.
CJ.10.66.1: Imperator Constantinus
Artifices artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. et est notitia ista: architecti medici mulomedici pictores statuarii marmorarii lectarii seu laccarii clavicarii quadrigarii quadratarii ( quos graeco vocabulo livovyktas appellant) structores ( id est aedificatores) sculptores ligni musarii deauratores albini ( quos graeci ckoniatasc appellant) argentarii barbaricarii diatretarii aerarii fusores signarii fabri bracarii aquae libratores figuli ( qui graece kerameis dicuntur) aurifices vitrearii plumarii specula rii eborarii pelliones fullones carpentarii sculptores dealbatores cusores linarii tignarii blattearii ( id est petalourgoi ). * constant. a. ad maximum pp. * <a 337 d. iiii non. aug. feliciano et titiano conss.>
CJ.10.66.2: Imperatores Constantius, constans
Mechanicos et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque servant mensurisque et institutis operam fabricationibus stringunt, et eos, qui aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium docendi atque discendi nostro sermone compellimus. itaque immunitatibus gaudeant et suscipiant docendos, qui docere sufficiunt. * constantius et constans aa. ad leontinum pp. * <a 344 d.Prid.Non.Iul.Leontino et sallustio conss.>
CJ.10.67.0. De potioribus ad munera nominandis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
