Latin
Book 10, lines 10.1.978-10.1.997
Justinian, Codex 10.1.978-997
Not analysed yet
CJ. 10. 67. 1: Imperator Antoninus
Si ipse vocatus ad munera civilia potiorem alium nominandum putaveris, age causam tuam. *ant. a. basilidae. *<a xxx >
CJ. 10. 68. 0. Si propter inimicitias creatio facta sit.
CJ. 10. 68. 1: Imperator Alexander Severus
Si propter inimicitias ad munera civilia creatus es, hanc tibi nominationem non nocere praesidis aequitas faciet, cum et publicae utilitatis intersit non ex inimicitia creationes fieri debere, sed existimatione vera et commodo rei publicae. *alex. a. aniceto. *<a xxx >
CJ. 10. 69. 0. De sumptuum recuperatione.
CJ. 10. 69. 1: Imperator Gordianus
Muneribus civilibus non fugeris, quae personis mandantur, si quinque filios incolumes habeas. at si contra id privilegium ad munus fatigandi tui causa quidam te devocaverint tuque appellatione interposita securitatem reportaveris, a nominatoribus sumptus quos in litem feceris recuperabis. *gord. a. dionysio. *<a xxx >
CJ. 10. 70. 0. Si post creationem quis decesserit.
CJ. 10. 70. 1: Imperator Gordianus
Si ante diem subeundi honoris atque muneris pater tuus defunctus est, conveniri eo nomine heredes eius non oportere praeses provinciae minime ambigit. *gord. a. asiatico. *<a xxx >
CJ. 10. 71. 0. De tabulariis scribis logographis et censualibus.
CJ. 10. 71. 1: Imperator Constantius
Nullus omnino ex tabulariis vel scribis vel logographis eorumque filiis in quocumque officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium militant, necdum impleto quinquennio reperti et retracti protinus officiis municipalibus reddantur. *constantius a. ad catullinum pp. *<a 341 d. Viii k. Iul. Lauriaco Marcellino et probino conss. >
CJ. 10. 71. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque decurionum sponte se casuali ministerio manciparit, condicionem habeat ,quam ipse delegit, depositurus sui ordinis penitus dignitatem, si eum necessitas quaestioni subdendum invenerit. *grat. valentin. et theodos. aaa. *<a 384 d. Xv k. Oct. Constantinopoli ricomere et clearcho conss. >
CJ. 10. 71. 3pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Generali lege sancimus, ut, sive solidis provinciis sive singulis civitatibus necessarii fuerint tabularii, liberi homines ordinentur neque ulli deinceps ad hoc officium patescat aditus, qui sit obnoxius servituti. *arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 401 d. Viii k. April. Mediolani vincentio et fravito conss. >
CJ. 10. 71. 3. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Sed et si quis dominorum servum suum sive colonum chartas publicas agere permiserit (consensum enim, non ignorantiam volumus obligari), ipsum quidem, in quantum interfuerit publicae utilitati, pro ratociniis, quae servo sive colono agente tractata sunt, obnoxium attineri, servum autem competentibus adfectum verberibus fisco addici. dominorum enim interfuit ab initio providere, ne publicis actibus privata servitia immiscerentur. <a 401 d. Viii k. April. Mediolani vincentio et fravito conss. >