Latin
Book 11, lines 11.1.119-11.1.134
Justinian, Codex 11.1.119-134
Not analysed yet
CJ. 11. 5. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Oneri publico sarcinam privatam ne quis imponat nec audeat portitores frumenti ad suscipiendum onus aliqua necessitate compellere. hoc enim facto atque commisso non in dispendium solum atque naufragii damnum tenebitur obligatus, verum etiam publicae coercitionis experietur vigorem. *arcad. et honor. aa. rufino pp. *<a 395 d. V id. Ian. Constantinopoli olybrio et probino conss. >
CJ. 11. 6. 0. De naufragiis.
CJ. 11. 6. 1: Imperator Antoninus
Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad litus vel si quando reliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: fiscus meus sese non interponat. quod enim ius habet fiscus in aliena calamitite, ut de re tam luctuosa compendium sectetur? *ant. a. maximo. *<>
CJ. 11. 6. 2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si quis navicularius naufragium sustinuisse adfirmat, provinciae iudicem, eius videlicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet apud eum testibus eventum ,relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni spatium veritate revelata competens dispositio procedat. quod si per neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, supervacuas serasque interpellationes emenso anno placuit non admitti. *valentin. valens et grat. aaa. ad modestum pp. *<a 372 d. Pp. Bersti non. Iun. Modesto et arintheo conss. >
CJ. 11. 6. 3pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur competentis iudicis ,duorum vel trium nautarum quaestione habita ceteri ab huiusmodi nexu liberentur. quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inveniat? *grat. valentin. et theodos. aaa. naviculariis afris salutem. *<a 380. d. Viii id. Febr. Triveris gratiano v et theodosio aa. Conss. >
CJ. 11. 6. 3. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferatur. <a 380. d. Viii id. Febr. Triveris gratiano v et theodosio aa. Conss. >
CJ. 11. 6. 3. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, a liberis nautarum sive magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit. <a 380. d. Viii id. Febr. Triveris gratiano v et theodosio aa. Conss. >
CJ. 11. 6. 3. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Susceptionis autem necessitas ex kalendis aprilibus in diem kalendarum octobrium mansura servabitur. <a 380. d. Viii id. Febr. Triveris gratiano v et theodosio aa. Conss. >
CJ. 11. 6. 4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius